monumenta.ch > Cassiodorus > 22 > 10 > 47 > 122 > sectio > 42 > sectio > Actus, 1 > 21 > bmv294.5 > 23 > VALENTINIANUS XXXVIII. > 7
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, VI.Quomodo Mares episcopus Chalcedoniae in facie redarguerit Iulianum. <<<     >>> VIII.De seditione apud Alexandriam orta contra paganos.

Cassiodorus, 6, CAPUT VII.Quod eos qui fuerant a Constantio deportati revocaverit, et de vexatione ecclesiasticorum et populi Christiani.

1 Haec itaque faciens, eos qui fuerant a Constantio fugati pro religione revocavit, et confiscatis patrimonia sua restituit, praecipiens populo ut nullum laederent Christianum, neque nolentem sacrificare compellerent; sponte vero accedentes ad aras prius expiari apud daemones, purgarique solitis eorum sacrificiis praeparabat.
2 Clericis autem omnia privilegia, honores consuetudinesque subtraxit, et leges positas pro eis solvit, ipsosque curiae tradidit; simul et a virginibus et viduis quae pro penuria inter clericos pascebantur, iussit exigi ea quae dudum a publico accepisse videbantur. Constantinus enim imperator disponens res ecclesiarum, unicuique civitati prospexit, ut clerus sufficientia emolumenta [ms. Lyr., alimenta] perciperet, et hoc lege firmavit; quod hactenus, mortuo Iuliano, servatur.
3 Hanc exactionem aiunt nimis fuisse crudelem. Auferebat enim subinde pecunias et ornamenta sacra; templaque sub Constantino et Constantio fundata destruebantur; datae ad aedificia pecuniae rursus exigebantur. Hac occasione sacerdotes, et clerici, et populus Christianus crudeliter vexabantur. [SOZOMEN., lib. V, cap. 5, p. 600.]
Cassiodorus HOME

bav823.223 bav824.162 bnf1603.111

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik